| Etusivu | Tertullianus |

Tertullianus

APOLOGETICUM 2,6–9

2,6 Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus, cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam de gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut1 deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium adulterium fraudem perfidiam et cetera scelera prohibentes.

2,7 Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere.

2,8 O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsam, censura, circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur. In reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est: ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.

2,9 Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Damnatis itaque oblatum, quem nemo voluit requisitum. Qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.



Viitteet ja selitykset
Yllä oleva latinankielinen teksti on sama kuin editioissa Dekkers 1954, Becker 1961 ja Frassinetti 1965. Ainoastaan välimerkkejä on hieman muutettu, ja vaihtoehtoisista lukutavoista mainitaan ainoastaan merkittävin. Katkelman suomennos on saatavilla tästä linkistä. Kyseiset Pliniuksen ja Trajanuksen kirjeet löytyvät tästä linkistä.
1) Kaikissa Tertullianuksen teoksen käsikirjoituksissa on tässä sana 'et'. Korjauksen 'ut' teki ensimmäisenä Heraldus vuonna 1603, ja korjaus on omaksuttu kaikkiin mainittuihin editioihin. Korjausta tukevat korjatun tekstin kanssa suunnilleen samaa tarkoittavat kohdat Plin.epist. 10,96,7 »carmenque Christo quasi deo dicere»; Euseb.hist.eccl. 3,33 »τον Χριστον θεου δικην υμνειν»; Hier.chron.a.Abr. 2124 »ad canendum cuidam Christo ut Deo». Vrt. myös Tert.apol. 21,3 »Necesse est igitur pauca de Christo ut Deo».


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2006–2011