| Etusivu | Uskontunnustukset |

Theologica collectanea


Athanasiuksen tunnustus latinaksi

Fides sancti Athanasii episcopi

1Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: 2quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.

3Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, 4neque confundentes personas neque substantiam separantes. 5Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus sancti; 6sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.

7Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. 8Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus sanctus; 9inmensus Pater, inmensus Filius, inmensus Spiritus sanctus; 10aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus: 11et tamen non tres aeterni sed unus aeternus; 12sicut non tres increati nec tres inmensi, sed unus increatus et unus inmensus. 13Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; 14et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.

15Ita deus Pater, deus Filius, deus Spiritus sanctus; 16et tamen non tres dii, sed unus est deus. 17Ita dominus Pater, dominus Filius, dominus Spiritus sanctus; 18et tamen non tres domini, sed unus est dominus. 19Quia sicut singillatim unamquamque personam et deum et dominum confiteri christiana veritate compellimur, 20ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.

21Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. 22Filius a Patre solo est, non factus nec creatus sed genitus. 23Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus sed procedens. 24Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus Sancti. 25Et in hac trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, 26sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. 27Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et trinitas in unitate et unitas in trinitate veneranda sit. 28Qui vult ergo salvus esse, ita de trinitate sentiat.

29Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Iesu Christi fideliter credat. 30Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Iesus Christus Dei filius et deus pariter et homo est.

31Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; 32perfectus deus, perfectus homo ex anima rationabili et humana carne subsistens; 33aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patri secundum humanitatem.

34Qui licet deus sit et homo, non duo tamen sed unus est Christus. 35Unus autem non conversione divinitatis in carne, sed adsumptione humanitatis in deo; 36unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. 37Nam sicut anima rationabilis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est Christus.

38Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferna, surrexit a mortuis, 39ascendit ad caelos, sedit ad dexteram Patris, inde venturus iudicare vivos et mortuos: 40ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem; 41et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum.

42Haec est fides catholica, quam nisi quis fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.



Yllä oleva teksti on teoksesta Kelly J.N.D. 1964: The Athanasian Creed. London. Sivut 17–20. Kellyn tekstin pyrkimyksenä on olla mahdollisimman tarkka rekonstruktio siitä tekstimuodosta, jota tunnustuksesta käytettiin 500-luvun alkupuolella.

Merkittävimpiä vaihtoehtoisia lukutapoja:

Otsikko: Kaikkein varhaisimmassa ja muutamassa muussakin käsikirjoituksessa tunnustuksen tekstillä ei ole minkäänlaista otsikkoa. Muissa varhaisissa käsikirjoituksissa esiintyy mm. seuraavia otsikkoja: »Fides catholica sancti Athanasii episcopi», »Fides sancti Athanasii episcopi Alexandriae», »Fides catholica», »Incipit exemplar fidei catholicae sancti Athanasii episcopi Alexandrinae ecclesiae».

Jae 33: Muutamassa käsikirjoituksessa on klassisen kieliopin mukaisesti ablatiivi »minor Patre». Useimmissa käsikirjoituksissa on kuitenkin datiivi »minor Patri». Datiivi alkoi yleistyä komparatiivisten adjektiivien yhteydessä 400-luvulta lähtien.

Jae 38: Useimmissa käsikirjoituksissa lukee »inferos» eikä »inferna», mutta Kelly pitää jälkimmäistä alkuperäisenä muotona. Useissa käsikirjoituksissa lukee »tertia die resurrexit», mutta Kellyn mukaan alkuperäisempi lukutapa on monien varhaisten käsikirjoitusten mukaisesti pelkkä »surrexit» ilman sanoja »tertia die».

Jae 40: Eräissä käsikirjoituksissa lukee »in corporibus suis».


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2010