EPISTULA 10,97TRAIANUS PLINIO1 Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest.12 Conquirendi non sunt. Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli in2 nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est. Viitteet ja selitykset |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2006 |
|||