| Etusivu | Lactantius |

Lactantius

DE OPIFICIO DEI 4,18–21

4,18 Si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus et humanitate omni careret. Nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu et conscientia fragilitatis oriuntur.

4,19 Denique imbecilliora et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur. Fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt.

4,20 Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset, quae reverentia inter se, quis ordo, quae ratio, quae humanitas? Aut quid esset tetrius homine, quid efferatius, quid immanius?

4,21 Sed quoniam imbecillus est nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat et tutior.
DIVINAE INSTITUTIONES 3,23,8–10
3,23,8 [Zeno] inter vitia et morbos misericordiam ponit. Adimit nobis affectum quo ratio humanae vitae paene omnis continetur.

3,23,9 Cum enim natura hominis imbecillior sit quam ceterorum animalium, quae vel ad perferendam vim temporum vel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis providentia caelestis armavit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis affectum, qui plane vocatur humanitas, qua nosmet invicem tueremur.

3,23,10 Nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere videmus animantes quarum natura solivaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum vel cura vel ratio, sic ne vita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset imbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saevirent.
DIVINAE INSTITUTIONES 6,10,2–3
6,10,2 Primum iustitiae officium est coniungi cum Deo, secundum, cum homine. Sed illud primum religio dicitur, hoc secundum misericordia vel humanitas nominatur. Quae virtus propria est iustorum et cultorum Dei, quod ea sola vitae communis continet rationem.

6,10,3 Deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generavit, hominem vero quia nudum fragilemque formavit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foveat contraque omnia pericula et accipiat et praestet auxilium.
EPITOME DIVINARUM INSTITUTIONUM 33,6–8
33,6 Zeno Stoicorum magister, qui virtutem laudat, misericordiam quae summa est virtus, tamquam morbum animi amputandum iudicavit, quae et Deo cara est et hominibus necessaria.

33,7 Quis est enim qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis ac non desideret auxilia succurrentium? Qui ad opem ferendam non nisi misericordiae affectu excitantur.

33,8 Hanc ille licet humanitatem, licet pietatem vocet, non rem, sed nomen inmutat. Hic est affectus qui soli homini datus est, ut imbecillitatem nostram mutuis adiumentis levaremus. Quem qui tollit ad vitam nos redigit beluarum.

EPITOME DIVINARUM INSTITUTIONUM 60,1–4
60,1 Innocentiae proxima est misericordia. Illa enim malum non facit, haec bonum operatur, illa incohat iustitiam, haec conplet.

60,2 Nam cum inbecillior sit hominum natura quam ceterarum animantium, quas Deus et instructas ad inferendam et munitas ad vim repellendam figuravit, adfectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium vitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.

60,3 Si enim ficti ab uno Deo et orti ab uno homine consanguinitatis iure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. Itaque non tantum inferre iniuriam non oportet, sed ne inlatam quidem vindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia, et ideo iubet nos Deus etiam pro inimicis precem facere semper.

60,4 Ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos invicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. Multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subiecta est.



Ensimmäisen katkelman latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 213. Lactance: L'ouvrage du Dieu créateur. Tome I. Introduction, texte critique, traduction par M. Perrin. Paris 1974. Toinen ja neljäs katkelma ovat editiosta Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, vol. XIX: L. Caeli Firmiani Lactanti opera omnia. Pars I: Divinae institutiones et Epitome divinarum institutionum. Recensuit S. Brandt. Vindobonae 1890. Kolmas katkelma on editiosta Sources Chrétiennes no 509. Lactance: Institutions divines. Livre VI. Introduction, texte critique, traduction, notes et index par C. Ingremeau. Paris 2007. Viides katkelma on editiosta Sources Chrétiennes no 335. Lactance: Épitomé des Institutions divines. Introduction, texte critique, traduction, notes et index par M. Perrin. Paris 1987. Tekstien suomennokset ovat saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2006–2009