| Etusivu | Lactantius |

Lactantius

DIVINAE INSTITUTIONES 6,13,5–9

6,13,5 Nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. Cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione; per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.

6,13,6 Primus est virtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis verbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.

6,13,7 Qui primum gradum ascenderit, satis iustus est; qui secundum, iam perfectae virtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat; qui tertium, is vero similitudinem Dei adsecutus videtur.

6,13,8 Est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem1 quidem admittere quod sit vel factu malum vel inprobum dictu.

6,13,9 Itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate vincuntur, ut vel in ira malum dicant vel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.



Latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 509. Lactance: Institutions divines. Livre VI. Introduction, texte critique, traduction, notes et index par C. Ingremeau. Paris 2007. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.

1) Osassa käsikirjoituksista lukee »cogitatione».


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2009