| Etusivu | Lactantius |

Lactantius

DIVINAE INSTITUTIONES 5,17,34–5,18,3

5,17,34 Sapientia est enim intellegentia vel ad bonum rectumque faciendum vel ad abstinentiam dictorum factorumque improborum. Lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni viri officium est errores hominum corrigere eosque in viam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum Deo habet.

5,18,1 Sed nimirum haec causa efficit ut stultus esse videatur qui egere aut mori malit quam noceat vel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. Ex qua persuasione omnes cum vulgi tum etiam philosophorum nascuntur errores.

5,18,2 Si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic vitae consulere, ut sit quam diuturna et commodis omnibus plena.

5,18,3 Quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. Si autem superest homini vita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis et vatum responsis et prophetarum divinis vocibus discimus, hanc praesentem cum bonis suis contemnere sapientis est, cuius omnis iactura immortalitate pensatur.


Latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 204. Lactance: Institutions divines. Livre V. Tome I. Introduction, texte critique, traduction par P. Monat. Paris 1973. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2007