DIVINAE INSTITUTIONES 5,1,15–285,1,15 Nam haec in primis causa est, cur apud sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti.5,1,16 Contemnuntur itaque ab iis, qui nihil audire vel legere nisi expolitum ac disertum volunt, nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa vero quae sordida videntur, anilia inepta vulgaria existimantur. 5,1,17 Adeo nihil verum putant nisi quod auditu suave est, nihil credibile nisi quod potest incutere voluptatem. Nemo rem veritate ponderat, sed ornatu. 5,1,18 Non credunt ergo divinis, quia fuco carent, sed ne illis quidem qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi aut omnino rudes aut certe parum docti. Nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit: cuius rei causa in aperto est. 5,1,19 Eloquentia enim saeculo servit, populo se iactare et in rebus malis placere gestit, siquidem veritatem saepius expugnare conatur, ut vim suam monstret: opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. 5,1,20 Ergo haec quasi humilia despicit, arcana tamquam contraria sibi fugit, quippe quae publico gaudeat et multitudinem celebritatemque desideret. 5,1,21 Eo fit ut sapientia et veritas idoneis praeconibus indigeat. Et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt. 5,1,22 Ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. Huius liber, cui Octavio titulus est, declarat quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. 5,1,23 Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis invenit. 5,1,24 Unus igitur praecipuus et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat et admodum multa conscripsit in suo genere miranda. 5,1,25 Erat enim ingenio facili, copioso, suavi et, quae sermoni1 maxima est virtus, aperto, ut discernere non queas utrumne ornatior in eloquendo an felicior in explicando an potentior in persuadendo fuerit. 5,1,26 Hic tamen placere ultra verba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt quae locutus est, et ad id praeparata ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerant, derideri solet. 5,1,27 Audivi ego quendam hominem sane disertum, qui eum immutata una littera Coprianum vocaret, quasi quod elegans ingenium et melioribus rebus aptum ad aniles fabulas contulisset. 5,1,28 Quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuavis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo et ieiunus est et ingratus, qui neque vim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad revincendum habere potuerunt?
Latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 204. Lactance: Institutions divines. Livre V. Tome I. Introduction, texte critique, traduction par P. Monat. Paris 1973. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2007 |
|||