| Etusivu | Lactantius |

Lactantius

DIVINAE INSTITUTIONES 4,17,14–17

4,17,14 Sanguinis circumcisio ... huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos vivere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.

4,17,15 Ob hanc causam Deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta velemus.

4,17,16 Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.

4,17,17 Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.



Latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 377. Lactance: Institutions divines. Livre IV. Introduction, texte critique, traduction, notes et index par P. Monat. Paris 1992. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2007