DIVINAE INSTITUTIONES 2,8,8 & 2,8,28–442,8,8 Nemo quaerat ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera Deus fecerit: omnia fecit ex nihilo. Nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea vero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus ex confuso acervo separatis in ordinemque discriptis, instruxisse mundum pariter et ornasse.... 2,8,28 Homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem imbecillus est, per imbecillitatem definitae ac modicae potestatis. Deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis immensae, quae fine ac modo careat sicut vita factoris. 2,8,29 Quid ergo mirum si, facturus mundum, Deus prius materiam de qua faceret praeparavit, et praeparavit ex eo quod non erat? Quia nefas est Deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso vel in ipso sint omnia. 2,8,30 Nam, si est aliud ante illum, si factum est quicquam non ab ipso, iam potestatem Dei et nomen amittet. — At enim materia numquam facta est, sicut Deus, qui ex materia fecit hunc mundum. 2,8,31 — Duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; collidant enim necesse est ea quorum vis ac ratio diversa est. Sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. 2,8,32 Ergo fieri non potest, quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia velut ex fonte descenderint. Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo. Quid horum sit verius, facile est intellegi. 2,8,33 Ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. Potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movetur. 2,8,34 Nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione provisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum. 2,8,35 Denique is facit aliquid qui habet voluntatem ad faciendum et manus ad id quod voluit implendum. Quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus volutarius. 2,8,36 Nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est. 2,8,37 Nec tamen commoveat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci videntur. Haec enim terra per se non gignit, sed Spiritus Dei, sine quo nihil gignitur. 2,8,38 Non ergo Deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, impatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex Deo est. 2,8,39 Quidquid est enim solido et contrectabili corpore accipit externam vim; quod accipit vim dissolubile est; quod dissolvitur interibit; quod interit ortum sit necesse est; quod ortum est habuit fontem unde oreretur, id est factorem aliquem sentientem, providum peritumque faciendi. Is est profecto nec ullus alius quam Deus. 2,8,40 Qui quoniam sensu, ratione, providentia, potestate, virtute praeditus est, et animantia et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo sit quidque faciendum. 2,8,41 Materia vero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. Quod enim semper fuit, semper esse non desinit; et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. Quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio caruit. 2,8,42 Materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. Omne autem ex quo fit, quia recipit opificis manum, destruitur et aliud esse incipit. 2,8,43 Ergo, quoniam finem habuit materia tum cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. Nam quod destruitur aedificatum est, quod solvitur alligatum, quod finitur inceptum. Si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a Deo potuit? 2,8,44 Solus igitur Deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. Permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac nativitas eius ex aliqua re altera pendet, quae illum mutata dissolvat. Ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se voluit, impassibilis, immutabilis, incorruptus, beatus, aeternus.
Latinankielinen teksti on editiosta Sources Chrétiennes no 337. Lactance: Institutions divines. Livre II. Introduction, texte critique, traduction et notes par P. Monat. Paris 1987. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2007 |
|||