| Etusivu | Lactantius |

Lactantius

DIVINAE INSTITUTIONES 1,2,1–6

1,2,1 Suscepto igitur inlustrandae veritatis officio non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura, sitne providentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia vel gerantur.

1,2,2 Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras qui deos in dubium vocavit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse, quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse providentia putaretur? Quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine divina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur.

1,2,3 Sed et Marcus Tullius, quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans et nova ipse adferens plurima; quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in his qui sunt de natura deorum.

1,2,4 Nec difficile sane fuit paucorum hominum prava sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.

1,2,5 Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione, nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat, consilio maiore aliquo sit instructum.

1,2,6 Et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia divinae providentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis videatur disseri posse, ut non simul de providentia disseratur.



Yllä oleva latinankielinen teksti on laadittu seuraavan edition perusteella: Sources Chrétiennes no 326. Lactance: Institutions divines. Livre I. Introduction, texte critique, traduction et notes par P. Monat. Paris 1986. Katkelman suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2006