| Etusivu | Isidorus |

Isidorus

SENTENTIAE 1,24,1–3

1,24,1 Etsi apostolis virtus data est signorum propter fidem gentium nutriendam, ecclesiae tamen data est virtus operum pro eandem fidem ornandam, et tamen in ipsis apostolis plus erat mirabilis virtus operum quam virtus signorum. Ita nunc et in ecclesia plus est bene vivere quam signa facere.

1,24,2 Quod nunc ecclesia non ea miracula faciat quae sub apostolis faciebat, ea causa est quia tunc oportebat mundum miraculis credere, nunc vero iam credentem oportet bonis operibus coruscare, nam ideo tunc signa fiebant exterius, ut interius fides roboraretur.

1,24,3 Iam in fide miracula quicumque requirit, vanam gloriam ut laudetur quaerit. Scriptum est enim: »Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.» Ecce signum non est fidelibus necessarium qui iam crediderunt, sed infidelibus ut convertantur. Nam Paulus, pro non credentium infidelitate patrem Publii de infirmitate febrium virtutibus curat; infirmantem vero Timotheum fidelem, non oratione sed medicinaliter temperat, ut noveris miracula pro incredulis, non pro fidelibus fieri.



Latinankielinen teksti on editiosta Corpus Christianorum, Series Latina 111: Isidori Hispalensis Sententiae. Cura et studio P. Cazier. Turnholti 1998. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2009