| Etusivu | Isidorus |

Isidorus

ORIGINES 9,7,27–29

9,7,27 Tribus autem ob causis ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi: »Et benedixit eos dicens: crescite et multiplicamini.» Secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: »Non est bonum esse hominem solum. Faciamus ei adiutorium simile.» Tertia causa incontinentiae, unde dicit apostolus, ut »qui se non continet, nubat».

9,7,28 In eligendo marito quattuor spectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quattuor Vergilius de Aenea, quod his Dido inpulsa est in amorem eius; pulchritudine: »quam sese ore ferens!» virtute: »quam forti pectore et armis!» oratione: »heu quibus ille iactatus fatis, quae bella exhausta canebat!» genere: »credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.»

9,7,29 Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut forma, non quas probitas morum commendat.


Latinankielinen teksti on editiosta Isidori Hispalensis episcopi Etymologiarum sive Originum libri xx. Recognovit brevique adnotatione critica instruxit W.M. Lindsay. Oxonii 1911. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2011