DE ECCLESIASTICIS OFFICIIS 1,11,1–31,11,1 Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis de scripturis sanctis. Constat autem eadem sacra scriptura ex veteri lege et nova. Vetus lex illa est quae data est primum Iudaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus testamentum; testamentum autem dicitur quia idoneis testibus utique a prophetis scriptum est atque signatum. Nova vero lex evangelium est, quod dicitur Novum testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et per suos apostolos dedit.1,11,2 Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. Ex lege enim venitur ad evangelium. Siquidem Christus, qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est, immo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: »Qui loquebar ecce adsum»; legem quidem praemittens velut infantibus pedagogam, evangelium vero perfectum vitae magisterium iam adultis omnibus praestans. 1,11,3 Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum caeleste tribuitur. Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et re vera bonum nuntium ut qui susceperint filii Dei vocentur.
Latinankielinen teksti on editiosta Corpus Christianorum, Series Latina 113: Sancti Isidori episcopi Hispalensis De ecclesiasticis officiis. Edidit C.M. Lawson. Turnholti 1989. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2009 |
|||