DE VIRIS ILLUSTRIBUS 79–8079. Arnobius rhetorArnobius sub Diocletiano principe Siccae apud Africam florentissime rhetoricam docuit, scripsitque1 Adversus gentes volumina, quae vulgo exstant. 80. Firmianus rhetor [qui et Lactantius]Firmianus, qui et Lactantius, Arnobii discipulus, sub Diocletiano principe accitus cum Flavio2 grammatico, cuius De medicinalibus versu conpositi extant libri, Nicomediae rhetoricam docuit ac penuria discipulorum ob Graecam videlicet civitatem ad scribendum se contulit. Habemus eius Symposium, quod adulescentulus scripsit Africae, et Οδοιπορικον de Africa usque Nicomediam, hexametris scriptum versibus, et alium librum, qui inscribitur Grammaticus, et pulcherrimum De ira Dei, et Institutionum divinarum adversus gentes libros septem, et Επιτομην eiusdem operis, in libro uno ακεφαλω, et Ad Asclepiadem libros duos, De persecutione librum unum, Ad Probum epistularum libros quattuor, Ad Severum epistularum libros duos, Ad Demetrianum,3 auditorem suum, epistularum libros duos et4 ad eundem De opificio Dei vel formatione hominis librum unum. Hic in extrema senectute magister Caesaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est. Latinankielinen teksti on editiosta Richardson 1896: Hieronymus: Liber de viris inlustribus. Herausgegeben von E.C. Richardson. Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur. Vierzehnter Band. Leipzig. Lukujen otsikot on otettu teoksen alussa olevasta sisällysluettelosta (capitula). Alaviitteissä mainitaan lähinnä vain sellaiset vaihtoehtoiset lukutavat, joilla on merkitystä sisällön kannalta. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.
1) Eräissä käsikirjoituksissa lukee »scripsit». |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2011 |
|||