DE VIRIS ILLUSTRIBUS 53Tertullianus presbyter nunc demum primus post Victorem et Apollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre centurione proconsulari.1 Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae, quia nota sunt plurimis,2 praetermittimus. Vidi ego quendam Paulum Concordiae (oppidum Italiae) senem, qui se beati Cypriani iam grandis aetatis notarium, cum ipse admodum esset adulescens, Romae vidisse diceret referretque3 sibi, solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unam praeterisse diem ac sibi crebro dicere, 'Da magistrum!' Tertullianum videlicet significans. Hic usque ad mediam aetatem presbyter4 ecclesiae, invidia postea et contumeliis clericorum Romanae ecclesiae ad Montani dogma delapsus, in multis libris novae prophetiae meminit. Specialiter autem adversum ecclesiam texuit volumina De pudicitia, De persecutione, De ieiuniis, De monogamia, De exstasi libros sex, et septimum, quem Adversus Apollonium conposuit,5 ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem et multa quae non extant opuscula edidisse. Latinankielinen teksti on editiosta Richardson 1896: Hieronymus: Liber de viris inlustribus. Herausgegeben von E.C. Richardson. Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur. Vierzehnter Band. Leipzig. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.
1) Vrt. Hier.chron.a.Abr. 2224 (= 208 jKr.): »Tertullianus Afer, centurionis proconsularis filius, omnium ecclesiarum sermone celebratur.» |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2011 |
|||