| Etusivu | Hieronymus |

Hieronymus

DE VIRIS ILLUSTRIBUS 1–9

1. Simon Petrus

Simon Petrus, filius Iohannis, provinciae Galileae vico Bethsaida, frater Andreae apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis ecclesiae et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis, id est, quartum decimum. A quo et adfixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso et in sublime pedibus elevatis, adserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus.

Scripsit duas Epistulas, quae catholicae nominantur, quarum secunda a plerisque eius negatur, propter stili cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit, huius dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum eius inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Αποκαλυψεως, quintus Iudicii, inter apocryphas scripturas repudiantur.

Sepultus Romae in Vaticano, iuxta viam triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.

2. Iacobus frater Domini

Iacobus qui appellatur frater Domini, cognomento Iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur Mariae, sororis matris Domini, cuius Iohannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit Epistulam, quae de septem catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita adseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem.

Hegesippus vicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de Iacobo narrans ait: »Suscepit ecclesiam Hierosolymae post apostolos frater Domini, Iacobus, cognomento Iustus — multi siquidem Iacobi vocabantur. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam adtonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum; siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur.» Dicit et multa alia quae enumerare longum est.

Sed et Iosephus in vicesimo libro Antiquitatum refert et Clemens in septimo Υποτυπωσεων, mortuo Festo, qui Iudaeam regebat, missum esse a Nerone successorem eius Albinum. »Qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Ananus, inquit, pontifex, adolescens Anani filius,1 de genere sacerdotali, accepta occasione αναρχιας, concilium congregavit et conpellens publice Iacobum ut Christum Dei Filium denegaret, contradicentem lapidari iussit. Qui praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semianimis tollens ad caelum manus diceret: 'Domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt', fullonis fuste, quo vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit.» Tradit idem Iosephus tantae eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subversam esse Hierosolymam.

Hic est de quo Paulus apostolus scribit ad Galatas: »Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.» Et apostolorum super hoc crebrius Acta testantur. Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos et a me nuper in Graecum sermonem Latinumque translatum est, quo et Origenes2 saepe utitur, post resurrectionem salvatoris refert: »Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad Iacobum et apparuit ei.» (Iuraverat enim Iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus.) Rursusque post paululum: »Adferte, ait Dominus, mensam et panem.» Statimque additur: »Tulit panem et benedixit et fregit et dedit Iacobo Iusto et dixit ei: 'Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus.' »

Triginta itaque annos Hierosolymae rexit ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum, et iuxta templum, ubi et praecipitatus fuerat, sepultus, titulum usque ad obsidionem Titi et ultimam Adriani notissimum habuit. Quidam e nostris in monte Oliveti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est.

3. Matthaeus qui et Levi

Matthaeus qui et Levi, ex publicano apostolus, primus in Iudaea propter eos qui ex circumcisione crediderunt evangelium Christi Hebraeis litteris verbisque composuit. Quod quis postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaraeis qui in Beroea, urbe Syriae, hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum quod ubicumque evangelista, sive ex persona sua sive ex Domini salvatoris, veteris scripturae testimoniis abutitur, non sequatur septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam. E quibus illa duo sunt: »ex Aegypto vocavi filium meum», et, »quoniam Nazaraeus vocabitur».

4. Iudas frater Iacobi

Iudas, frater Iacobi,3 parvam quae de septem catholicis est Epistulam reliquit, et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea adsumit testimonium, a plerisque reicitur; tamen auctoritatem vetustate iam et usu meruit, et inter sanctas scripturas conputatur.

5. Paulus qui ante Saulus

Paulus apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim apostolorum, de tribu Beniamin et oppido Iudaeae Giscalis fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studia legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cuius Lucas meminit, eruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistulis ad persequendos eos qui Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione conpulsus ad fidem quae in Actis apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem eius Sergius Paulus, proconsul Cypri, credidisset, ab eo, quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen et, iuncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro, Iacobo et Iohanne gentium apostolus ordinatur.

Et quia in Actis apostolorum plenissime de eius conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod, post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis eo tempore quo Festus procurator Iudaeae successit Felici, Romam vinctus mittitur et, biennium in libera manens custodia, adversum Iudaeos de adventu Christi cotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato nec in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut evangelium Christi in occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in secunda ad Timotheum, eo tempore quo et passus est, et de vinculis dictat epistulam: »In prima mea satisfactione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non eis inputetur. Dominus autem mihi adfuit et confortavit me, ut per me praedicatio conpleretur et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis.» Manifestissime leonem propter crudelitatem Neronem significans. Et in sequentibus: »Liberavit me ab ore leonis», et statim: »Liberavit me Dominus ab omni opere malo et salvabit in regnum suum caeleste», quod scilicet praesens sibi sentiret inminere martyrium. Nam in eadem epistula praemiserat: »Ego enim iam inmolor et tempus resolutionis meae instat.» Et hic ergo, quarto decimo Neronis anno eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi anno post passionem Domini tricesimo septimo.

Scripsit autem novem ad septem ecclesias epistulas: Ad Romanos unam, Ad Corinthios duas, Ad Galatas unam, Ad Ephesios unam, Ad Philippenses unam, Ad Colossenses unam, Ad Thessalonicenses duas, praeterea ad discipulos suos, Timotheo duas, Tito unam, Philemoni unam. Epistula autem quae fertur Ad Hebraeos, non eius creditur, propter stili sermonisque dissonantiam, sed vel Barnabae iuxta Tertullianum, vel Lucae evangelistae iuxta quosdam, vel Clementis, Romanae postea ecclesiae episcopi, quem aiunt sententias Pauli proprio ordinasse et ornasse sermone, vel certe, quia Paulus scribebat ad Hebraeos et propter invidiam sui apud eos nominis titulum in principio salutationis amputaverat (scripserat autem ut Hebraeus Hebraice, id est, suo eloquio disertissime) ea quae eloquenter scripta fuerant in Hebraeo, eloquentius vertisse in Graecum et hanc causam esse, quod a ceteris Pauli epistulis discrepare videatur. Legunt quidam et Ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.

6. Barnabas qui et Ioseph

Barnabas Cyprius, qui et Ioseph Levites, cum Paulo gentium apostolus ordinatus, unam ad aedificationem ecclesiae pertinentem Epistulam conposuit, quae inter apocryphas scripturas legitur. Hic postea, propter Iohannem discipulum, qui et Marcus vocabatur, separatus a Paulo nihilo minus evangelicae praedicationis iniunctum sibi opus exercuit.

7. Lucas evangelista

Lucas, medicus Antiochensis, ut eius scripta indicant, Graeci sermonis non ignarus fuit, sectator apostoli Pauli et omnis eius peregrinationis comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus »misimus», inquit, »cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias», et ad Colossenses, »salutat vos Lucas medicus carissimus», et ad Timotheum, »Lucas est mecum solus». Aliud quoque edidit volumen egregium quod titulo Apostolicorum πραξεων praenotatur, cuius historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pervenit, id est usque ad quartum4 Neronis annum. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse conpositum.

Igitur περιοδους Pauli et Theclae et totam baptizati leonis fabulam inter apocryphas scripturas conputemus. Quale enim est, ut individuus comes apostoli inter ceteras eius res hoc solum ignoraverit? Sed et Tertullianus, vicinus illorum temporum, refert presbyterum quendam in Asia, σπουδαστην apostoli Pauli, convictum apud Iohannem quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse.

Quidam suspicantur, quotiescumque Paulus in epistulis suis dicat »iuxta evangelium meum», de Lucae significare volumine et Lucam non solum ab apostolo Paulo didicisse evangelium, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a ceteris apostolis. Quod ipse quoque in principio voluminis sui declarat dicens: »sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis». Igitur Evangelium, sicut audierat scripsit; Acta vero apostolorum, sicut viderat ipse, conposuit.

Sepultus est Constantinopolim, ad quam urbem, vicesimo Constantii anno, ossa eius, cum reliquiis Andreae apostoli, translata sunt.

8. Marcus evangelista

Marcus, discipulus et interpres Petri iuxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit et ecclesiis legendum sua auctoritate edidit, sicut scribit Clemens in sexto Υποτυπωσεων libro et Papias Hierapolitanus episcopus. Meminit huius Marci et Petrus in prima epistula, sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: »Salutat vos quae est in Babylone coelecta et Marcus filius meus.»

Assumpto itaque evangelio quod ipse confecerat, perrexit Aegyptum et primus Alexandriae Christum annuntians constituit ecclesiam tanta doctrina et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philon, disertissimus Iudaeorum, videns Alexandriae primam ecclesiam adhuc iudaizantem quasi in laudem gentis suae librum5 super eorum conversatione scripsit, et quomodo Lucas narrat Hierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat memoriae tradidit.

Mortuus est autem octavo Neronis anno et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.

9. Iohannes apostolus et evangelista

Iohannes apostolus quem Iesus amavit plurimum, filius Zebedaei et frater Iacobi apostoli quem Herodes post passionem Domini decollavit, novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum aliosque haereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui adserunt Christum ante Mariam non fuisse. Unde etiam conpulsus est divinam eius nativitatem edicere.

Sed et aliam causam huius scripturae ferunt, quod, cum legisset Matthei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo et passus est post carcerem Iohannis, historiam texuisse. Praetermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Iohannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quattuor evangeliorum volumina legerint. Quae res et διαφωνιαν, quae videtur Iohannis esse cum ceteris, tollit.

Scripsit autem et unam Epistulam cuius exordium est, »quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae», quae ab universis ecclesiasticis et eruditis viris probatur. Reliquae autem duae quarum principium est, »senior electae dominae et natis eius» et sequentis, »senior Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate» Iohannis presbyteri adseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Iohannis evangelistae esse; super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus.

Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsin, quam interpretantur Iustinus martyr et Irenaeus. Interfecto autem Domitiano et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva6 redit Ephesum ibique usque ad Traianum principem perseverans totas Asiae fundavit rexitque ecclesias et confectus senio et sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, iuxta eandem urbem sepultus est.



Latinankielinen teksti on editiosta Richardson 1896: Hieronymus: Liber de viris inlustribus. Herausgegeben von E.C. Richardson. Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur. Vierzehnter Band. Leipzig. Lukujen otsikot on otettu teoksen alussa olevasta sisällysluettelosta (capitula). Alaviitteissä mainitaan lähinnä vain sellaiset vaihtoehtoiset lukutavat, joilla on merkitystä sisällön kannalta. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.

1) Nimistä esiintyy käsikirjoituksissa ainakin seuraavia muotoja ja yhdistelmiä: »Annianus ... Annaniae filius», »Anianus ... Aniani filius», »Anianus ... Annani filius», »Annanias ... Anniani filius».
2) Osassa käsikirjoituksista lukee Origeneen sijaan Adamantius.
3) Osassa käsikirjoituksista lukee »frater Domini».
4) Ainakin yhdessä käsikirjoituksessa lukee tässä »quartum decimum».
5) Osassa käsikirjoituksista ei ole sanaa »librum».
6) »Nerva» on Richardsonin tekemä korjaus. Tärkeimmissä käsikirjoituksissa lukee tässä Nervan sijasta »Pertinace». Eräissä käsikirjoituksissa lukee »Nerva Pertinace».


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2009