| Etusivu | Hieronymus |

Hieronymus

Commentarii in Mattheum 6,9–13

6,9 PATER NOSTER QUI IN CAELIS ES. Patrem dicendo se filios confitentur.

SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, non in te sed in nobis. Si enim propter peccatores nomen Dei blasphematur in gentibus, e contrario propter iustos sanctificatur.

6,10 VENIAT REGNUM TUUM. Vel generaliter pro totius mundi petit regno ut diabolus in mundo regnare desistat vel ut in unoquoque regnet Deus et non regnet peccatum in mortali hominum corpore. Simulque et hoc adtendendum quod grandis audaciae sit et purae conscientiae postulare regnum Dei, iudicium non timere.

FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ET IN TERRA, ut quo modo tibi angeli inculpate serviunt in caelis, ita in terra serviant homines. Erubescant ex hac sententia qui cotidie in caelo ruinas fieri mentiuntur. Nam quid nobis prodest caelorum similitudo, si et in caelo peccatum est?

6,11 PANEM NOSTRUM SUPERSUBSTANTIALEM DA NOBIS HODIE. Quod nos supersubstantialem expressimus, in Graeco habetur επιουσιον, quod verbum LXX interpretes περιουσιον frequentissime transtulerunt. Consideravimus ergo in Hebreo et ubicumque illi περιουσιον expresserant, nos invenimus sogolla quod Symmachus εξαιρετον, id est praecipuum vel egregium, transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel praecipuum nobis Deus tribuat, panem1 illum petimus qui dicit: »Ego sum panis qui de caelo descendi.» In evangelio quod appellatur secundum Hebraeos pro supersubstantiali pane maar repperi, quod dicitur crastinum, ut sit sensus: »Panem nostrum crastinum, id est futurum, da nobis hodie.» Possumus supersubstantialem panem et aliter intellegere qui super omnes substantias sit et universas superet creaturas. Alii simpliciter putant secundum apostoli sermonem dicentis: »Habentes victum et vestitum his contenti sumus», de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere, unde et in posterioribus sit praeceptum: »Nolite cogitare de crastino.»

6,13 AMEN. Signaculum orationis dominicae quod Aquila interpretatur fideliter, nos vere possumus dicere.


Yllä oleva Hieronymuksen latinankielinen alkuteksti on editiosta Hurst & Adriaen 1969 CCSL 77. Katkelman suomennos on saatavilla tästä linkistä.

1) CCSL-editiossa on kirjoitettu pilkku sanan »panem» edelle, mutta sen sijaan pilkku voitaisiin yhtä hyvin asettaa kyseisen sanan perään, niin kuin tekstin Sources Chrétiennes -editiossa on tehty. Jälkimmäinen tapa olisi ehkä luontevampaa kielenkäyttöä, mutta virkkeen asiasisältöön tällä on vain vähäinen vaikutus.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008–2009