Adversus Marcionem 4,2Constituimus imprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos,1 quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, immo Christi, quae magistros apostolos fecit. Denique nobis fidem ex apostolis Ioannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat ... Lucas non apostolus sed apostolicus, non magister sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio.Adversus Marcionem 4,5In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. Habemus et Iohannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Iohannem stabit auctorem. Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare quod cum maxime tuemur ... Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Iohannis dico et2 Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. Capit3 magistrorum videri quae discipuli promulgarint.
Latinankieliset tekstit ovat Kroymannin edition (1906 CSEL 47 ja 1954 CCSL 1) mukaisia lukuun ottamatta alla olevissa nooteissa mainittuja eroja sekä pieniä muutoksia ortografiassa ja välimerkeissä. Katkelmien suomennokset ovat saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008 |
|||