Praefatio evangelii secundum MattheumMattheus ex Iudaeis1 sicut in ordine primus ponitur, ita2 evangelium in Iudaea primus scripsit. Cuius vocatio ad Dominum3 ex publicanis actibus fuit.Praefatio evangelii secundum MarcumMarcus evangelista Dei4 et Petri in baptismate filius atque in divino sermone discipulus, sacerdotium in Israhel agens, secundum carnem Levita, conversus ad fidem Christi evangelium in Italia scripsit ... Denique perfecti evangelii opus intrans et a baptismo Domini praedicare Deum inchoans non laboravit nativitatem carnis, quam in prioribus viderat,5 dicere, sed totus in primis expulsionem6 deserti, ieiunium numeri, temptationem diaboli, congregationem bestiarum et ministerium protulit angelorum, ut instituens nos ad intellegendum, singula in brevi conpingens nec auctoritatem factae rei demeret,7 et perficiendo operi plenitudinem non negaret. Denique amputasse sibi post fidem pollicem dicitur, ut sacerdotio reprobus haberetur, sed tantum consentiens fidei praedestinata potuit electio, ut nec sic in opere verbi perderet quod prius meruerat in genere, nam Alexandriae episcopus fuit.Praefatio evangelii secundum LucamLucas Syrus natione Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, postea Paulum secutus usque ad confessionem eius, serviens Domino8 sine crimine. Nam neque uxorem umquam habens neque filios, LXXIIII9 annorum obiit in Bithynia, plenus Spiritu sancto. Qui cum iam descripta essent evangelia, per Mattheum quidem in Iudaea, per Marcum autem in Italia, sancto instigante Spiritu in Achaiae partibus hoc scripsit evangelium, significans etiam ipse in principio ante alia esse descripta.Praefatio evangelii secundum IohannemHic est10 Iohannes evangelista, unus ex discipulis Dei, qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et prae ceteris dilectus a Deo11 dicitur et huic matrem suam iens ad crucem12 commendavit Deus, ut virginem virgo servaret. Denique manifestans in evangelio quod erat ipse, incorruptibilis verbi opus inchoans solus verbum caro factum esse nec lucem a tenebris comprehensam13 fuisse testatur, primum signum ponens quod in nuptiis fecit Deus, ut ostendens quod erat ipse legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatur deficere nuptiarum vinum debeat, ut veteribus inmutatis nova omnia quae a Christo instituuntur appareant; de quo singula quaeque in mysterio acta vel dicta evangelii ratio quaerentibus monstrat.14 Hoc autem evangelium scripsit in Asia posteaquam in Pathmos insula apocalypsin scripserat, ut cui in principio canonis incorruptibile principium in Genesi, et incorruptibilis finis per virginem in apocalypsi redderetur dicente Christo: »Ego sum Α et Ω.» Et hic est Iohannes, qui sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens15 Christum, descendens in defossum sepulturae suae locum facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Qui etsi post omnes evangelium scripsisse dicitur, tamen dispositione canonis ordinati post Mattheum ponitur, quoniam in Domino quae novissima sunt non velut extrema et abiecta numero, sed plenitudinis opere perfecta sunt;16 et hoc virgini debebatur.17
Yllä olevat tekstit on laadittu seuraavien editioiden pohjalta:
Regul J. 1969: Die antimarcionitischen Evangelienprologe. Vetus Latina 6. Freiburg.
Nooteissa mainitaan merkittävimmät käsikirjoituksissa olevat variantit sekä kaikki erot edellä mainittujen editioiden teksteihin lukuun ottamatta välimerkkejä ja ortografiaa. Johdannot eivät ole yllä kokonaisuudessaan vaan ainoastaan niiltä osin kuin niiden on katsottu olevan relevantteja evankeliumien synnyn kannalta. Luukas-johdannon yllä esitetty alkuosa on lähes sama kuin ns. Antimarkionistisen Luukas-johdannon alkuosa. Tekstien suomennokset on saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008 |
|||