| Etusivu | Hieronymus |

Hieronymus

Praefatio in evangelio

De novo nunc loquor testamento, quod Graecum esse non dubium est, excepto Apostolo Mattheo qui primus in Iudaea evangelium Christi Hebraeis litteris edidit.

De viris illustribus 1

Petrus ... scripsit duas epistulas, quae catholicae nominantur, quarum secunda a plerisque eius negatur propter stili cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit, huius dicitur.

De viris illustribus 3

Matthaeus qui et Levi, ex publicano apostolus, primus in Iudaea propter eos qui ex circumcisione crediderunt evangelium Christi Hebraeis litteris verbisque composuit. Quod quis postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaraeis qui in Beroea, urbe Syriae, hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum quod ubicumque evangelista, sive ex persona sua sive ex Domini salvatoris, veteris scripturae testimoniis abutitur, non sequatur septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam. E quibus illa duo sunt: »ex Aegypto vocavi filium meum», et, »quoniam Nazaraeus vocabitur».

De viris illustribus 7

Lucas, medicus Antiochensis, ut eius scripta indicant, Graeci sermonis non ignarus fuit, sectator apostoli Pauli et omnis eius peregrinationis comes, scripsit evangelium, de quo idem Paulus »misimus», inquit, »cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias», et ad Colossenses, »salutat vos Lucas medicus carissimus», et ad Timotheum, »Lucas est mecum solus». Aliud quoque edidit volumen egregium quod titulo Apostolicorum1 πραξεων praenotatur, cuius historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pervenit, id est usque ad quartum2 Neronis annum. ... Quidam suspicantur, quotiescumque Paulus in epistulis suis dicat »iuxta evangelium meum», de Lucae significare volumine et Lucam non solum ab apostolo Paulo didicisse evangelium, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a ceteris apostolis. Quod ipse quoque in principio voluminis sui declarat dicens: »sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis». Igitur evangelium, sicut audierat scripsit; Acta vero apostolorum, sicut viderat ipse, conposuit.

De viris illustribus 8

Marcus, discipulus et interpres Petri iuxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus breve scripsit evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit et ecclesiis legendum sua auctoritate edidit, sicut scribit Clemens in sexto Υποτυπωσεων libro et Papias Hierapolitanus episcopus. Meminit huius Marci et Petrus in prima epistula, sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: »Salutat vos quae est in Babylone coelecta et Marcus filius meus.» Assumpto itaque evangelio quod ipse confecerat, perrexit Aegyptum et primus Alexandriae Christum annuntians constituit ecclesiam tanta doctrina et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. ... Mortuus est autem octavo Neronis anno et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.

De viris illustribus 9

Iohannes apostolus quem Iesus amavit plurimum, filius Zebedaei et frater Iacobi apostoli quem Herodes post passionem Domini decollavit, novissimus omnium scripsit evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum aliosque haereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui adserunt Christum ante Mariam non fuisse. Unde etiam conpulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius scripturae ferunt, quod, cum legisset Matthei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo et passus est post carcerem Iohannis, historiam texuisse. Praetermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Iohannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quattuor evangeliorum volumina legerint. Quae res et διαφωνιαν, quae videtur Iohannis esse cum ceteris, tollit. Scripsit autem et unam epistulam cuius exordium est, »quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae», quae ab universis ecclesiasticis et eruditis viris probatur. Reliquae autem duae quarum principium est, »senior electae dominae et natis eius» et sequentis, »senior Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate» Iohannis presbyteri adseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Iohannis evangelistae esse; super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsin, quam interpretantur Iustinus martyr et Irenaeus. Interfecto autem Domitiano et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva3 redit Ephesum ibique usque ad Traianum principem perseverans totas Asiae fundavit rexitque ecclesias et confectus senio et sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, iuxta eandem urbem sepultus est.

De viris illustribus 36

Pantaenus, Stoicae sectae philosophus, iuxta quandam veterem in Alexandria consuetudinem ubi a Marco evangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantae prudentiae et eruditionis, tam in scripturis quam in saeculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis legatis a Demetrio, Alexandriae episcopo, mitteretur. Ubi repperit Bartholomeum de duodecim apostolis adventum Domini Iesu iuxta Matthaei evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum revertens Alexandriam secum detulit.

Commentarii in Mattheum praefatio

Primus omnium [evangelistarum] Matheus est, publicanus cognomine Levi, qui evangelium in Iudaea Hebreo sermone edidit ob eorum vel maxime causam qui in Iesum crediderant ex Iudaeis et nequaquam legis umbram succedente evangelii veritate servabant. Secundus Marcus, interpres apostoli Petri et Alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem iuxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem. Tertius Lucas medicus natione Syrus Antiochensis, cuius laus in evangelio, qui et ipse discipulus apostoli Pauli in Achaiae Boetiaeque partibus volumen condidit, quaedam altius repetens et, ut ipse in proemio confitetur, audita magis quam visa describens. Ultimus Iohannes apostolus et evangelista, quem Iesus amavit plurimum, qui super pectus Domini recumbens purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire: »Ecce mater tua.» Is cum esset in Asia et iam tunc hereticorum semina pullularent Cerinti, Hebionis et ceterorum qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistula sua antichristos vocat et apostolus Paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus paene tunc Asiae episcopis et multarum ecclesiarum legationibus de divinitate Salvatoris altius scribere et ad ipsum ut ita dicam Dei Verbum non tam audaci quam felici temeritate prorumpere. Unde et ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse si indicto ieiunio in commune omnes Dominum precarentur; quo expleto revelatione saturatus in illud proemium caelo veniens eructavit: »In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum.»

Commentarii in Mattheum 12,13

In evangelio quo utuntur Nazareni et Hebionitae quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus et quod vocatur a plerisque Mathei authenticum, homo iste qui aridam habet manum caementarius scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans: »Caementarius eram manibus victum quaeritans, precor te Iesu ut mihi restituas sanitatem ne turpiter mendicem cibos.»

Epistula 120,11,5

Habebat ergo [Paulus] Titum interpretem sicut et beatus Petrus Marcum, cuius evangelium Petro narrante et illo scribente conpositum est.

Dialogus adversus Pelagianos 3,2

In evangelio iuxta Hebraeos, quod Chaldaico quidem Syroque sermone, sed Hebraicis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazareni, secundum apostolos, sive, ut plerique autumant, iuxta Matthaeum, quod et in Caesariensi habetur bibliotheca, narrat historia: »Et ecce mater Domini et fratres eius dicebant ei: Iohannes Baptista baptizat in remissionem peccatorum; eamus et baptizemur ab eo. Dixit autem eis: Quid peccavi, ut vadam et baptizer ab eo? Nisi forte hoc ipsum quod dixi, ignorantia est.»



Yllä olevat latinankieliset alkutekstit ovat seuraavista editioista: Weber 1969 (praef.Vulg.evang.), Richardson 1896 (vir.ill.), Hurst & Adriaen 1969 CCSL 77 (in Matth.), Hilberg 1912 CSEL 55 (epist.) ja Moreschini 1990 CCSL 80 (adv.Pelag.). Katkelmien suomennokset ovat saatavilla tästä linkistä.
1) Osassa käsikirjoituksista ja editioista lukee tässä »Apostolicarum».
2) Ainakin yhdessä käsikirjoituksessa sekä Sigbertin ja Herdingin editioissa lukee tässä »quartum decimum».
3) »Nerva» on Richardsonin korjaus. Tärkeimmissä käsikirjoituksissa lukee tässä Nervan sijasta »Pertinace». Eräissä käsikirjoituksissa lukee »Nerva Pertinace».


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008