Fragmentum Muratorianum 2–34Käsikirjoituksen teksti[2] TERTIO EVANGELII LIBRVM SECVNDO LVCAN[3] LVCAS ISTE MEDICVS POST ASCENSVM XPI. [4] CVM EO PAVLVS QVASI VT IVRIS STVDIOSVM [5] SECVNDVM ADSVMSISSET NVMENI SVO [6] EX OPINIONE CONCRIBSET DNM TAMEN NEC IPSE [7] VIDIT IN CARNE ET IDE PROVT ASEQVI POTVIT · [8] ITA ET AD NATIVITATE IOHANNIS INCIPET DICERE [9] QVARTI EVANGELIORVM · IOHANNIS EX DECIPOLIS [10] COHORTANTIBVS CONDESCIPVLIS ET EPS SVIS [11] DIXIT COIEIVNATE MIHI · ODIE TRIDVO ET QVID [12] CVIQVE FVERIT REVELATVM ALTERVTRVM [13] NOBIS ENNARREMVS EADEM NOCTE REVE [14] LATVM ANDREAE EX APOSTOLIS VT RECOGNIS [15] CENTIBVS CVNTIS IOHANNIS SVO NOMINE [16] CVNTA DISCRIBERET ET IDEO LICIT VARIA SIN [17] CVLIS EVANGELIORVM LIBRIS PRINCIPIA [18] DOCEANTVR NIHIL TAMEN DIFFERT CREDEN [19] TIVM FIDEI CVM VNO AC PRINCIPALI SPV DE [20] CLARATA SINT IN OMNIBVS OMNIA DE NATIVI [21] TATE DE PASSIONE DE RESVRRECTIONE [22] DE CONVERSATIONE CVM DECIPVLIS SVIS [23] AC DE GEMINO EIVS ADVENTV [24] PRIMO IN HVMILITATE DISPECTVS QVOD FO [25] IT SECVNDVM POTESTATE REGALI PRE [26] CLARVM QVOD FOTVRVM EST. QVID ERGO [27] MIRVM SI IOHANNES TAM CONSTANTER [28] SINCVLA ETIA IN EPISTVLIS SVIS PROFERAM [29] DICENS IN SEMEIPSV QVAE VIDIMVS OCVLIS [30] NOSTRIS ET AVRIBVS AVDIVIMVS ET MANVS [31] NOSTRAE PALPAVERVNT HAEC SCRIPSIMVS VOBIS [32] SIC ENIM NON SOLVM VISVREM SED ET AVDITOREM. [33] SED ET SCRIPTORE OMNIVM MIRABILIV DNI PER ORDI [34] NEM PROFETETVR Fragmentum Muratorianum 2–34Korjattu tekstiTertium evangelii librum secundum Lucam Lucas iste medicus post ascensum Christi, cum eum Paulus quasi ut iuris studiosum secum adsumpsisset, nomine suo ex opinione conscripsit. Dominum tamen nec ipse vidit in carne, et ideo prout assequi potuit ita et a nativitate Iohannis incipit dicere.Quartum evangeliorum Iohannis ex discipulis. Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis dixit: »Coieiunate mihi hodie triduo, et quid cuique fuerit revelatum, alterutrum nobis enarremus.» Eadem nocte revelatum Andreae ex apostolis, ut recognoscentibus cunctis Iohannes suo nomine cuncta describeret. Et ideo, licet varia singulis evangeliorum libris principia doceantur, nihil tamen differt credentium fidei, cum uno ac principali Spiritu declarata sint in omnibus omnia: de nativitate, de passione, de resurrectione, de conversatione cum discipulis suis ac de gemino eius adventu, primo in humilitate despectus, quod fuit, secundo in potestate regali praeclaro, quod futurum est. Quid ergo mirum, si Iohannes tam constanter singula etiam in epistulis suis profert dicens in semetipsum: »Quae vidimus oculis nostris et auribus audivimus et manus nostrae palpaverunt, haec scripsimus vobis.» Sic enim non solum visorem se et auditorem, sed et scriptorem omnium mirabilium Domini per ordinem profitetur.
Fragmentin rivit 2–34 ovat säilyneet ainoastaan käsikirjoituksessa Bibliothecae Ambrosianae Mediolanensis Codex J 101 sup. Käsikirjoitus on kopioitu 600- tai 700-luvulla. Tekstissä on runsaasti pieniä virheitä ja barbarismeja. Yllä annetaan fragmentin rivien 2–34 teksti ensin mahdollisimman pitkälti sellaisena kuin käsikirjoituksen alkuperäinen kopisti on sen kirjoittanut ja sitten standardin mukaiselle kirjakielelle korjattuna. Ylempänä esitetty transkriptio käsikirjoituksen tekstistä on laadittu seuraavien teosten pohjalta:
Westcott B.F. 1875: A General Survey of the History of the Canon of the New Testament. Fourth edition, with new preface. London. (Sivut 514–530).
Toinen ja yhdeksäs rivi ovat käsikirjoituksessa punaisella värillä lukuun ottamatta toisen rivin ensimmäistä kirjainta. Rivin 31 lopussa oleva sana vobis on kirjoitettu käsikirjoituksessa rivin alapuolelle. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008 |
|||