| Etusivu | Chromatius |

Chromatius

Tractatus in Mattheum prologus 1–2

1. Sacramentum salutis ac fidei nostrae, licet in omnibus scripturis divinis, praecipue tamen in praedicatione evangelica continetur, in qua nobis caelestis arcani secretum atque omne mysterium passionis ac resurrectionis dominicae revelatur. Sunt autem conscriptores evangelii, quia in quattuor libris dividitur: Mathaeus, Marcus, Lucas et Iohannes, qui olim ad huius divini operis officium per sanctum Spiritum praefigurati fuerant et praedestinati, sicut beatus Lucas retulit: »Quoniam multi quidem conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis impleta est.» Nam primum Mathaeus,1 auctoritate divina ac sancti Spiritus gratia, evangelium conscripsisse monstratur, deinde Marcus et Lucas, novissime omnium Iohannes, postquam regressus est de insula Pathmos, post mortem Domitiani Caesaris, a quo fuerat religatus. Intra quam insulam cum constitutus esset et Apocalypsim scripsisset, ostensum est illi quod evangelium quoque esset scripturus, propter diversas haereses quae instinctu diaboli pululare iam coeperunt.

2. Et Mathaeus quidem vel Iohannes sunt de numero duodecim apostolorum qui cum Domino non solum ante passionem, sed etiam post resurrectionem conversati cum eo sunt per dies quadraginta. Qui de his quae viderant vel audierant cuncta diligenter enarrant, secundum quod Iohannes in epistola sua testatus est dicens: »Sicut audivimus et vidimus oculis nostris, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, haec vobis nuntiamus.» Marcus autem discipulus et interpres Petri fuit. Hic Dominum in carne non vidit, sed caelesti gratia inundatus ac sancto Spiritu plenus et ipse evangelium scripsit. Lucas quoque Dominum in carne non vidit, sed quia eruditissimus legis erat, quippe qui comes Pauli apostoli in omnibus fuit, instructus gratia Dei, ipse apostolorum Acta diligenter exposuit et evangelium nomine suo conscripsit, enarrans primordio omnem ordinem rerum, sicuti apostolorum relatione cognoverat, ut ipse testatur dicendo: »Sicut tradiderunt nobis qui ab aevo sunt et ministri fuerunt sermonis.».

Sermo 21,1–2; 21,4

1. Sanctus Iohannes apostolus et evangelista,2 cuius natalem hodie celebramus, habuit apud Dominum, ut legimus in evangelio, magnam ac peculiarem gratiam, quia speciali affectu dilectus a Christo est.3 Hic, post Domini passionem, ut legimus in Apocalypsi, in insula Pathmos propter nomen Christi relegatus, ligatus est compedibus. ...

2. Hic quidem, cum esset in insula, ut ipse refert, »datus est», inquit, »mihi liber, et dictum est mihi ut manducarem eum. Et maducavi. Et erat», inquit, »in ore meo dulcis sicut mel, in ventre autem meo amarus. Tunc dictum est», inquit, »ad me: oportet te prophetare adhuc gentibus.» Quod et factum est. Liber enim ille quem accepit edendum, liber erat evangelii, quem postea scripsit. Occiso enim Domitiano Caesare, qui eum relegaverat, dimissus est de insula, et sic nomine suo librum evangelii scripsit. ...

4. Postquam ergo missus de insula, sanctus Iohannes scripsit evangelium, quod per universum mundum praedicatur. ...



Yllä olevat latinankieliset alkutekstit ovat editiosta Étaix & Lemarié 1974 CCSL 9 A. Tekstien suomennokset ovat saatavilla tästä linkistä.
1) Käsitellessään Matteuksen evankeliumin jakeita 9:9–13, joissa kerrotaan kuinka Jeesus kutsui tulliasemalta Matteus-nimisen miehen, Chromatius kirjoittaa (in Matth. 45,5): »Hic idem Mathaeus esse conscriptor huius evangelii meruit.»
2) Saarnassa 22 Chromatius käsittelee apostoli Johannesta ja sanoo lopuksi (Chromat.serm. 22,5): »Evangeliumque scripsit idem sanctus Iohannes.»
3) Matteus-kommentaarin johdannossa Chromatius mainitsee evankeliumin kirjoittaja Johanneksesta että »in pectus Domini recumbendo cognoverit arcana divini secreti» (Chromat.in Matth.prolog. 6).


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008