| Etusivu | Muut tekstit |

Augustinus

De consensu evangelistarum 1,1,1–1,2,4

1,1,1 Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, evangelium merito excellit. Quod enim lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in evangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et salvatorem nostrum Iesum Christum etiam praesentem in carne viderunt, cuius non solum ea, quae ex ore eius audita vel ab illo sub oculis suis operata dicta et facta meminerant, verum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant, in eius nativitate vel infantia vel pueritia divinitus gesta et digna memoria sive ab ipso sive a parentibus eius sive quibuslibet aliis certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, inposito sibi evangelizandi munere generi humano adnuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Mattheus et Iohannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt.

1,1,2 Ac ne putaretur, quod adtinet ad percipiendum et praedicandum evangelium, interesse aliquid, utrum illi adnuntient, qui eundem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt, an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos apostolos sequebantur, non solum adnuntiandi, verum etiam scribendi evangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini vel de apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet ecclesia atque in auctoritatem canonicam sanctorum librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.

1,2,3 Isti igitur quattuor evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi ecclesiam dilatari ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Mattheus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Iohannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem dicentem audierunt facientemque viderunt atque ex eius ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt, primum Mattheus, ultimum Iohannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur.

1,2,4 Horum sane quattuor solus Mattheus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri Graeco. Et quamvis singuli suum quendam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere repperitur vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit.



Yllä oleva latinankielinen alkuteksti on editiosta Weihrich 1904 CSEL 43. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä.


TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008