SERMO 34 DE EPIPHANIA DOMINI1. Hodierna die, ut audivimus cum lectio divina legeretur, Dominus et Salvator noster a Iohanne in Iordane baptizatus est, et ideo non parva sollemnitas ista est, immo magna et maxima. Quando enim Dominus noster baptizari dignatus est, Spiritus sanctus in specie columbae super eum venit, et vox Patris audita est dicentis: »Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui.»2. O quam magnum in caelesti baptismo mysterium! Pater de caelis auditur, Filius in terris videbatur, Spiritus sanctus in specie columbae monstratur; quia verum baptisma non est, nec vera remissio peccatorum, ubi Trinitatis veritas non est, nec remissio potest dari peccatorum, ubi perfecta Trinitas non creditur. Baptismum autem ecclesiae unum et verum est, quod semel datur, quo quis semel intingitur, et mundus et novus efficitur; mundus quia deponit sordes delictorum; novus, quia in novam vitam exsurgit, deposita vetustate peccati. Lavacrum enim hoc baptismi candidiorem nive hominem facit, non cute corporis, sed in splendore mentis et animae puritate. Aperti sunt igitur caeli in baptismo Domini, ut per lavacrum regenerationis patere regna caelorum credentibus monstrarentur, secundum illam sententiam Domini: »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum caelorum.» Introiit1 ergo qui renascitur, qui et baptismum custodire non neglegit; et ita similiter non introiit,1 qui renatus non fuerit. 3. Quia ergo Dominus noster novum baptisma dare venerat ad generis humani salutem et omnium peccatorum remissionem, prius ipse baptizari dignatus est, non ut peccata deponeret, qui peccatum non fecerat, sed ut aquas baptismi sanctificaret ad delenda omnium peccata credentium per baptisma renatorum. Ille ergo ideo baptizatus est aquis, ut nos per baptismum ab omnibus lavaremur peccatis.2
Yllä oleva latinankielinen teksti on editiosta Étaix R. & Lemarié J. 1974: Chromatii Aquileiensis opera. Corpus Christianorum, Series Latina 9 A. Turnholti. Tekstin suomennos on saatavilla tästä linkistä. |
|||
TEXTUM ELECTRONICUM PRAEPARAVIT TOMI VUOLTEENAHO 2008 |
|||